- NOMENCLATOR
- NOMENCLATORalias Monitor, item Fartor, nomen servi apud Romanos; quorum plures, ob frequentes salutationes ac prensationes aderant Domino, qui nomina transeuntium salutantiumque illi suggererent. Horum laus erat, plurimos nosse. Unde elegans exstat Scipionis minoris apophthegma, qui cum Appius Claudius, eius in ambienda Censura competitor, iactaret se, quod ipse citra Nomenculatorem (namque et sic Nomenclator dicebatur) cives omnes nominatim citaret, ipse autem propemodum nosset neminem, Vera narras, respondit, nam, mihi studiô fuit, ut non multos nossem, sed ne cuiquam essem ignotus. Nomenculatoris laus est, quamplurimos nosse; at egregii Ducis est, ob egregia in Remp. merita nulli civium esse ignotum. Horum enim operâ apud Romanos Candidati in consequendis suffragiis uti solebant, qui nomina civium, qui omnes prenfandi ac rogandi erant, ipsis suggereret, atque clam in aures infarciret. Quem morem Cato, quod per se ipsum nominatim salutaret cives, laudatus, exemplô suô sustulit, iam lege, quae Candidato Nomenculatores adesse vetabat, prohibitum. Meminêre Nomenclatorum Ulpianus leg. 7. §. dabitur ff. de oper. lib. ut et antiqua Inscr. Romae: C. Egnatius. C. L. Euripus Nomenculator: et alia Tibure apud S. Georgium, D. M. Aureliae. Primitivae. Coniugi. Carissimae, fecit. Zosimianus. Aug. Libert. Nomenculator. a. censibus. sibi. suisque. libertis. libertabusque. eorum. H. M. H. N. S. Ὀνοματόλογον talem Plut. appellat in Catone. Eorum audaciam suggillat Senec. de Benefic. l. 1. c. 3. Quemadmodum Nomenclatori memo??? locô audacia est, et, cuicumque nomen non potest reddere, impo??? Quare Hadriani Caesaris invicra laudatur memoria, quod no??? fingulis suae nomenclaturae redderet, et Nomenclatores saepe ???ntes emendaret. E Campo postea in Triclinium evocati, et Athenaeo Ὀνοματοκλήτορες ac δείπνων ταξιάρχοι, Artemidoro Δειπνοκλήτορες, alias Invitatores dicti sunt, de quibus vide suô locô. Sed et recensitore officiosorum hominum, quorum catervae in atrio disponebantur, adeoque Nomenclatore, qui Domino salutantium nomen insusurraret, opus erat: quem ab Atrio curando, vel Atrii curandi appellari, in antiquo elogio suspicatur Pignorius. Imo et servorum mancipiorumque, quorum integrae legiones a divitibus domi alebantur, Nomenculatorem fuisse adhibendum, docetPlin. l. 33. c. 1. Nec omittendi Nomenclatores, quibus ipsos Censores fuisse usos, docet Inscr. supra memorata, et alia, quae sic habet: L. Volusio. Urbano. Nomenclatori. Censorio. Neque hoc ab re factum est, cum, apud Censores, cives nomina sua, Uxorum, Liberorum, Libertorum Servorumque profiterentur. Videtur autem hic Censoribus nomina in memoriam revocâsse, non cives citâsse nominatim, quae partes Praeconis fuerunt, (quem ille comitari solebat, quique Buccinator Nominum appellabatur, ut discimus ex l. ult. de iure immun.) Postmodum vero translata in Caesares potestate Censoriâ, Nomenclator a censibus, talis vocatus est Inscr. Diis. Manibus. Aug. Lib. Thaletis. Vinciani. Nomenclatoris. a. censibus. Vide quoque supra: et is Libertus fuit, iuxta praescriptum domus Palatinae. Porro etiam Proconsulibus Nomenclatores apparuisse, docet Appuleius Apol. 1. Quaere a Nomenclatoribus tuis Maxime (quamquam est ille Cauponibus, quam Nomenclatoribus, notior) tamen inquam interroga, an hîc Iunium Crassum Ocensemviderint? non negabunt etc. Plura de hoc hominum genere vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 8. Casaubon. ad Sueton. Laur. Pignorium Comm. de Servis, Tit. Popmam de operis servorum, Vales. ad Ammian. l. 14. inprimis autem apud Senccam de Brev. vitae c. 14. Plinium Iun. Panegyrico, Horatium l. 1. Ep. 6. Plin. quoque Seniorem Hist. Nat. l. 29. c. 1. etc. Mansit vox in Ecclesia, sed aliô longe significatu: Vide Onuphr. l. de vocibus Eccl. et Brissonium l. de vocibus, quibus Nomenclator, seu Nomenculator, idem cum Saccellario, is est, cui Saccus seu Saccellus, cuius meminit S. Augustin, Conc. 3. Psal. commissus est: Hodie Thesaurarius, in Caroli M. Constitutionibus, Castularius, German. Kastmeister, a cista. In quibusdam Monasteriis Bursarii dicuntur, qui forte sunt illi, quos Bersarios vocat Hincmarus Ep. 3. Flodoardus Histor. l. 3. c. 21. ---- Gregorio quoque eiusdem Romanae Ecclesiae Nomenculatori et Apocrisiario, scripsit Hincmarus Episcop. Roman. petens, ut inter fideles amicos suos eum tenere dignetur, apud Henr. Spelmann. glossar. Archaeol. Sed et Nomenclatorem habuêre Pontifices Romani, cuius perinde munus erat eos, qui ad mensam Pontificis invitandi erant, vocare. Equitabat is in Processibus Pontificis post equum eius, cum Vicedomino, Vestiario et Sacellario, ut est in Ordine Roman. Idem, Pontifice Missam celebrante, postquam dixerat, Agnus Dei etc. atque una cum eo Sacellarius et Notarius Vicedomini, ascendebant ad altare, ante faciem Pontificis, ut annueret eis scribere nomina eorum, qui invitandi erant, svue ad mensam Pontificis, per Nomenclatorem, sive ad Vicedomini, per Notarium ipsius, quorum nomina ut impleverant, descendebant ad invitandum et redibant ad sedem; Is enim invaluerat mos, qui etiamnum in Galliae Ecclesiis Cathedralibus perdurat, ut, quoties Pontifex aut Episcopus publicam Missam celebraret, Primates ex Clero, qui ei inserviebant ad altare, conviviô exciperet. Idem Ordo Roman. Deinde descendunt Primates Ecclesiae ad accubita, invitante Notariô Vice Domini et scribunt ter, de Graeco primo, de Pactisi secundo, de Procovia tertio. Postquam biberint omnes Presbyteri et Acolythi per singulos titulos, redeunt ad faciendos vesperos. Eodem spectabat discussio causarum eorum, qui ad ipsius Pontificis iustitiam recurrebant. Idem Ordo Roman. Si quis autem adire voluerit Pontificem, siequitat, statim ut eum viderit, descendit de equo et ex latere viae exspectat usque dum ab eo possit audiri, et petitâ benedictione, discutitur a Nomenclatore vel Sacellario causa eius et ipsi indicant Pontifici et finiunt, Vide plura de hisce apud Anastasium in agathone et Constantino p. 53. 65. Flodoardum Histor. Rom. l. 3. c. 21. Leonem Ostiensem Chron. Casin. l. 1. Car. du Fresne Glossar. ut et infra voce Saccularius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.